- OXYPORA Condimenta
- OXYPORA Condimentaquae ex herbis et oleribus, ex aceto et sale comedi solitis, constabant, dicebantur: cuiusmodi Λάχανα, quae cruda in aceto edebantur, Graeci τρώμιξα appellârunt. Glossa, Acetaria, τρώξιμα. Sed et sic vocabant, quae acetô et sale condiebantur. Plin. l. 20. c. 20. de peplio seu portulaca agresti: stomachum in acetariis sumpta cooroborant. Graece εν προσοψήμασιν, εν ὀξυπόροις; acetô enim eam et sale condiri, scribit Dioscorides. Quae itaque huiusmodi herbis et aceto constabant, ὀξύπορα appellantur, qua voce porro dicta quod ex aceto darentur. Hinc sua Medicis ὀξύπορα vel ὀξυπόρια antidota et πεπτικὰ, non ita appellata, ut in suis definitionibus doctissimi Medici asserunt, quod cito penetrarent utpote tenuium partium, sed quod acetô et acetariis huiusimodi herbis componerentur: certe numquam sine aceto fiebant, ut plurimum piperato: unde quod ex aceto praeberentur, oxypora vocitata sunt; quemadmodum oxygarum erat, quod ex aceto et garo etc. Neque vero de crudis solum oleribus, sed et de coctis, quae ex aceto edi mos erat, vox accipienda, et quidem Oxypora proprie ex pluribus speciebus una tritis mixtisque, quibus acetum addebatur, seu ex multis seminibus calidis constabant, iuvandae concoctioni acetô et oleô quoque praeparatis: cumAcetaria dicerentur, olera, quae recentia et cruda ex aceto edebantur, Salgama vero quae sale et acetô condita servabantur. Interim non raro istae voces confunduntur, apud Auctores. Κατ᾿ ἐξοχὴν vero Oxypori appellatione venit, apud Graecos recentiores, tithymallt id genus, quod sebram Arabes seu secebram nominant. Latini esulam, quae vox idem significat, quod Graecum ὀξύπορον, ab esu, herba scil. quae ex aceto editur. Vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 375. 1284. et 1326.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.